

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 11: Versus 31
Regina austri surget.Hic condemnata plebe Judaeorum, Ecclesiae mysterium exprimitur, quae in Ninivitis per poenitentiam (quae peccatum abolet) in regina austri studium percipiendae sapientiae (quae peccatum cavet) de totis finibus orbis congregatur, ut veri Pacifici verba cognoscat. Ex duobus enim constat Ecclesia, ut aut peccare desistas, aut peccare nescias.In judicio.Non mille annis ante judicium sicut Judaei fingunt, sed in ipso judicio surget.Cum viris.[BED.]Ecce communis ostenditur resurrectio, tam bonorum quam malorum.Condemnabit.Non potestate judicii sed comparatione melioris facti, quia, relicto imperio, venit in Judaeam audire hominem sapientia famosum, sed Judaei veram Dei sapientiam cum ipsis conversantem, non audiunt sed blasphemant.In praedicatione.Jonas paucis diebus, Christus longo tempore praedicavit. Ille peregrinis, Christus suis civibus. Ille signum non fecit, Christus multa fecit.